Spiritual Experiences (Odhner) n. 2246

Previous Number Next Number See English 

2246. Penes tales enim sunt perplurima, quae facetiis mundanis et corporeis immixta sunt, et ideae jucundae corporeae, tum sales maximopere noxii, [immixti] iis quae honesta sunt, et quae spiritualia sunt, quare poena, ut talia separarentur, et excuterentur, quia si simul essent, nam toties recurrunt, tunc societates perderent, nam excitantur in societatibus {1} quae implexa sunt per acumina ingenii ad laedendum proximum, quae uno intuitu ab angelis videntur. 1748, 8 Junius. @1 ms. societabus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church