2258. De quibusdam qui in coelum sublati sunt
Quidam, qui in fide, sublati sunt in coelum, et alii, qui non in fide, indignati, quod alii sublati sint, et ii non: quare etiam ii {1} in consortium coelestium subducti, sed dicebant, quod angustarentur, et pro gaudio coelesti, modo angustiam habebant, quare etiam inde a semet expulsi sunt, nam in societate coelestium, et eorum gaudio non esse poterant, cum priores dixerunt, quod in pleno gaudio sint. 1748, 9 Junius. @1 ms. in$