Spiritual Experiences (Odhner) n. 2259

Previous Number Next Number See English 

2259. Quod Ecclesia repraesentativa sit corpus Ecclesiae {1}

Ecclesia se habet sicut homo cum anima et corpore, similiter ac coelum, Ecclesia repraesentativa, quae solum in externis constabat, retulit ejus corpus, quare etiam moritura, ut interior Ecclesia prodiret, et haec pariter ut intimior; se habuit Ecclesia successive in tempore, sicut coelum se habet simul, Dominus Qui est Solus Homo, Coelum et Ecclesia, debuit idcirco implere omnem Legem etiam externam, quia Ipsius repraesentatio fuerunt omnia, ac Ipsum spectant: de his cum coelestibus loquutus, et ab iis confirmatum, qui quoque, cum haec scribo, influunt in manum, icut in cogitationem, nam cogitatio est quasi abstracta. 1748, 10 {2} Junius. @1 post titulum manu B. Chastanier scriptum v. 4394. ubi de Adventu Domini dicitur.$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. diversus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church