2260. De Judaeis
Audivi aliquem loquentem de Judaeis, quod talis natio sit, quae prorsus ab aliis nationibus diversa, eique insitum, ut quicquid societatis {1} est, destruere et pervertere conentur, etiam in parvis sicut in magnis, nam ubicunque datur occasio, se intermiscent, nec in alio majorem delectationem habent, quam ut ordinis leges, hoc est, societatis leges destruant, causa est, odium acquisitum contra Ipsum Amorem et Ordinem, Qui est Dominus; et quod capita eorum talia sint: haec quoque ex multa, et quidem 2 annorum experientia instructus scio. 1748, 9 Junius. @1 ms. socitatis$