Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 547

Previous Number Next Number See English 

547. "Ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta," significat statum illius Ecclesiae tunc, ut interea provideatur apud plures, usque dum crescit ad suum statutum. - Per "locum" significatur status (n. 947) et per "alere" significatur providere ut crescat, nam sic Ecclesia alitur; inde per "habere locum praeparatum a Deo ut alant eam" significatur status Ecclesiae ut interea provideatur inter plures: per "dies mille ducentos sexaginta" significatur ad finem et principium (n. 491), hoc est, ad finem prioris Ecclesiae (et) ad principium Novae, simile quod per tempus et tempora et dimidium temporis, vers. 14 (n. 562), ita quoque ad statutum, hoc est, usque dum, sicut provisum est, existit. Quod ex Divina Providentia Domini sit, ut Ecclesia primum inter paucos sit, et successive crescat inter plures, est quia falsa prioris Ecclesiae primum removenda sunt vera enim non antea possunt recipi, nam vera quae recipiuntur et implantantur, antequam falsa remota sunt, non permanent, et quoque a Draconicis elimantur. Similiter factum est cum Ecclesia Christiana, quod a paucis ad plures successive creverit. Altera causa est, quod primo formandum sit Novum Caelum, quod unum cum Ecclesia in terris facturum est; quare legitur, quod "Viderit Novum Caelum, ac Sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo" (Apoc. xx. 1, 2). Certum est quod Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, exstitura sit, quia praedicta est in Apocalypsi (cap. xxi., xxii.); et quoque certum est quod falsa prioris Ecclesiae antea removenda sint, quia de illis actum est in Apocalypsi usque ad cap. xx.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church