Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 548

Previous Number Next Number See English 

548. (Vers. 7) "Et factum est bellum in Caelo, haec et angeli ejus pugnarunt cum Dracone; et Draco pugnavit et angeli ejus," significat falsa prioris Ecclesiae pugnantia contra vera Novae Ecclesiae. Per "bellum" significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum (n. 500); non enim aliud bellum in Caelo, ubi dicitur exstitisse, potest fieri; nec potest in Caelo semel formato ab Angelis sed factum est in "Caelo priori quod transiit" (de quo Apoc. xxi. 1); de quo Caelo videatur Explicatio ibi; transiit enim id Caelum per Ultimum Judicium super Draconem et ejus angelos, quod etiam significatur per quod "Draco dejectus sit, et non locus ejus amplius in Caelo in ventus," ut sequitur. Quaenam falsa per "Draconem" intelliguntur, quae pugnatura sunt contra vera Novae Ecclesiae, videatur supra (n. 537). Per "Michaelem" non intelligitur aliquis Archangelus, nec per "Gabrielem" et "Raphaelem," sed intelliguntur Ministeria in Caelo. Ministerium, quod est "Michael" ibi, est apud illos qui ex Verbo confirmant quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Deus Pater et Ipse unum sint sicut Anima et Corpus unum sunt, tum quod secundum praecepta Decalogi vivendum sit, et quod tunc homini charitas et fides sint. Nominatur "Michael" etiam apud Danielem (cap. x. 13, 21; cap. xii. 1); et per illum simile Ministerium intelligitur, ut patet a cap. lx., x., xi., et ab ultimis versibus capitis xii., ibi. Per "Gabrielem" autem intelligitur Ministerium apud illos qui ex Verbo docent quod Jehovah in mundum venerit, ac quod Humanum quod ibi suscepit sit Filius Dei ac Divinum; quare Angelus qui id annuntiavit Mariae vocatur "Gabriel" (Luc. i. 19, 26-35). Nominantur etiam illi qui in Ministeriis illis sunt, "Michaeles" et "Gabrieles," in Caelo. Quod per "Angelum" in supremo Sensu intelligatur Dominus, et in Sensu respectivo Caelum ex Angelis, tum etiam Societas Angelica, videatur supra (n. 5, 65{1}, 258, 342, 344, 415, 465); hic autem Ministerium, quia vocantur nomine, et Michael apud Danielem vocatur "Princeps," et per "Principem" in Verbo significatur principale verum, ac per "Regem" ipsum Verum (n. 20). @1 65 pro "66"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church