Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 176

Previous Number Next Number See English 

176. Quod Athmosphaerae sint in Mundo spirituali, aeque ac in Mundo naturali,* constare potest ex eo, quod Angeli et Spiritus aeque respirent, tum aeque loquantur, et quoque audiant, sicut homines in Mundo naturali, ac respiratio fit per athmosphaeram ultimam quae Aer vocatur, similiter loquela et auditus: tum ex eo, quod Angeli et Spiritus aeque videant, sicut homines in Mundo naturali, ac visus non datur nisi quam per athmosphaeram aere puriorem: tum ex eo, quod Angeli et Spiritus aeque cogitent et afficiantur sicut homines in Mundo naturali, ac cogitatio et affectio non dantur nisi mediis athmosphaeris adhuc purioribus: et tandem ex eo, quod omnia corporis angelorum et spirituum, tam externa quam interna, contineantur in nexu, externa ab athmosphaera aerea, ac interna ab athmosphaeris aethereis;** quod*** absque illarum athmosphaerarum circumpressione et actione formae corporis interiores et exteriores diffluerent, patet. Quoniam Angeli sunt spirituales, ac omnia et singula corporis eorum continentur in nexu, forma et ordine per Athmosphaeras, sequitur quod Athmosphaerae illae sint spirituales; ac spirituales sunt, quia oriuntur a Sole spirituali, qui est primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini. * Prima editio: na- / rali, ** Prima editio: ae hereis;

*** Prima editio: qnod


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church