Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 177

Previous Number Next Number See English 

177. Quod in Mundo spirituali etiam Aquae sint, et quoque Terrae sint, sicut in Mundo naturali, cum differentia quod aquae et terrae Mundi spiritualis sint spirituales, supra dictum est, et in Opere de COELO ET INFERNO ostensum; quae quia spirituales sunt, actuantur et modificantur per calorem et lucem Solis spiritualis mediis athmosphaeris inde, prorsus sicut aquae et terrae in Mundo naturali per calorem et lucem Solis sui Mundi mediis athmosphaeris ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church