Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 306

Previous Number Next Number See English 

306. Origo terrarum a Sole Spirituali mediis Athmosphaeris per voces ex naturalibus ideis fluentes non aliter describi potest, sed potest aliter per voces ex spiritualibus ideis, quia hae absque spatio sunt; et quia sunt absque spatio, non cadunt in aliquas voces linguae naturalis. Quod cogitationes, loquelae et scripturae spirituales a cogitationibus, loquelis et scripturis naturalibus in tantum differant, ut non aliquid commune habeant, et quod communicent* solum per correspondentias, videatur supra n. 295: satis itaque est, ut origo terrarum aliquo modo naturaliter percipiatur. * Prima editio: communcent


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church