Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 307

Previous Number Next Number See English 

307. QUOD OMNES USUS, QUI SUNT FINES CREATIONIS, SINT IN FORMIS, ET QUOD FORMAS ACCIPIANT EX SUBSTANTIIS ET MATERIIS QUALES SUNT IN TERRIS: Omnia de quibus hactenus dictum est, ut quae de Sole, Athmosphaeris et Terris, sunt solum media ad fines; fines creationis sunt, quae a Domino ut Sole per Athmosphaeras e terris producuntur, et hi fines vocantur Usus; et hi sunt in sua extensione omnia Regni vegetabilis; et omnia Regni animalis, et tandem Genus Humanum, et ex illo Coelum Angelicum. [2] Haec Usus vocantur, quia sunt recipientia Divini* Amoris et Divinae Sapientiae, tum quia spectant ad Deum Creatorem a quo, et per id conjungunt Ipsum suo magno Operi, et per conjunctionem faciunt, ut ab Ipso subsistant sicut exstiterunt: dicitur quod spectent ad Deum Creatorem a quo, et conjungant Ipsum suo magno operi, sed id dictum est ex apparentia; verum intelligitur quod Deus Creator faciat ut quasi spectent et se conjungant a se; sed quomodo spectant et per id conjungunt, dicetur in sequentibus. [3] De illis aliquid in suis locis prius actum est; ut Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, n. 47 ad 51. Quod omnia in Universo Creato sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, n. 55** ad 60. Quod Usus omnium quae creata sunt ascendant per gradus ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, n. 65 ad 68. * Prima editio: Divinae ** Prima editio: 54


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church