Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 333

Previous Number Next Number See English 

333. Usus ad recipiendum Spirituale a Domino, sunt omnia quae Religionis et inde Cultus sunt, ita quae docent agnitionem et cognitionem Dei, et cognitionem et agnitionem boni et veri, et sic vitam aeternam; quae similiter ut disciplinae [ex] parentibus, magistris, praedicationibus et libris* hauriuntur, et imprimis per studia vitae secundum illas; in Christiano Orbe per Doctrinas et praedicationes ex Verbo, et per Verbum ex Domino. Possunt hi usus in sua extensione per similia, per quae usus corporis describi; ut per nutritionem, induitionem, habitationem, recreationem et delectationem, tutationem [et conservationem] status, modo fiat applicatio ad animam, nutritio ad bona amoris, induitio ad vera sapientiae, habitatio ad coelum, recreatio et delectatio ad felicitatem vitae et ad gaudium coeleste, tutatio ad mala infestantia, et conservatio status ad vitam aeternam. Haec omnia a Domino dantur secundum agnitionem quod omnia illa quae corporis sunt, etiam a Domino sint, et quod homo sit modo sicut famulus et minister oeconomus** super bona Domini sui constitutus. * Prima editio: librls ** Prima editio: aeconomus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church