Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 334

Previous Number Next Number See English 

334. Quod talia data sint homini ad usufruendum, et quod sint dona gratuita, manifeste patet ex statu Angelorum in Coelis, quibus similiter est Corpus, Rationale et Spirituale, sicut est hominibus telluris; illi nutriuntur gratis, nam quotidie illis datur cibus, induuntur gratis quia illis dantur vestes, habitant gratis, quia illis dantur domus, nec ullam omnium illorum curam habent, et quantum rationales spirituales sunt, tantum illis delectatio, tutatio et conservatio status est. Discrimen est quod Angeli videant quod illa a Domino sint, quia secundum statum amoris et sapientiae illorum creantur, ut in antecedente* Articulo, n. 322, ostensum est, et quod homines non videant id, quia quotannis redeunt, et non secundum statum amoris et sapientiae eorum, sed secundum curam eorum, existunt. * Prima editio: antecendente


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church