Apocalypse Explained (Whitehead) n. 869

Previous Number Next Number See English 

869. [Vers. 6.] "Et vidi alium angelum volantem in medio caeli." Quod significet manifestationem ubivis a Domino, constat ex significatione "angeli volantis in medio caeli," quod sit a Domino manifestatio ubivis; per "angelum" enim significatur aliquid a Domino; quia angeli non sunt angeli a se, sed a Domino, sunt enim recipientes Divini Veri quod procedit a Domino; quare etiam "angeli" in Verbo significant Divina vera; ipsum caelum nec est caelum ab angelorum proprio, sed ex Divino quod est apud illos (de qua re videatur supra, n. 130 [a], 200, 302): per "volare" significatur circumspectio et praesentia (de quo etiam supra, n. 282); hic vero manifestatio, quia manifestavit adventum Domini, quod intelligitur per quod "haberet Evangelium aeternum," et quoque adventum ultimi judicii; et per "in medio" significatur ubivis (de quo etiam supra, n. {1}313): inde patet quod per "angelum volantem in medio caeli," significetur manifestatio ubivis a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church