Apocalypse Explained (Whitehead) n. 870

Previous Number Next Number See English 

870. "Habentem Evangelium aeternum." Quod significet de adventu Ipsius, et de salvatione credentium in Ipsum, constat ex significatione "Evangelii," quod sit adventus Domini, et tunc salvatio credentium in Ipsum; (quod adventus Domini fuerit, et quoque futurus, quando consummatio saeculi, hoc est, quando finis ecclesiae veteris ac principium novae, et quod tunc etiam ultimum judicium, videatur supra, n. 612;) et ex significatione "aeterni," quod sit Divinum quoad Existere. Bina sunt universalia per quae exprimitur Divinum, nempe infinitum ac aeternum: infinitum est Divinum quoad Esse, ac aeternum est Divinum quoad Existere, ac utrumque supereminenter intelligendum est, nempe absque spatio et absque tempore; qui ex spatio et ex tempore cogitat de infinito ac aeterno, is in errores labitur; spatium enim et tempus sunt propria Naturae, in quibus est homo quoad ideas suas quando in naturali mundo vivit, at non in illis est quando relinquit mundum ac venit in caelum; apparent quidem spatia et tempora in caelo plane similiter ut in mundo, sed sunt modo apparentiae statuum apud angelos; status enim affectionis et inde cogitationis illorum sistuntur apparenter coram sensibus illorum externis sicut spatia et sicut tempora, at usque non sunt spatia et tempora sicut in mundo naturali. (Qualia itaque sunt, constare potest ex binis articulis in opera De Caelo et Inferno, in quibus De Spatio et Tempore in Caelo actum est.) Quia Divinum est infinitum et aeternum, ideo in omnibus et singulis quae a Divino fiunt, est infinitum et aeternum; inde nunc est quod Evangelium, per quod significatur adventus Domini et salvatio fidelium, dicatur "aeternum:" quod infinitum ac aeternum dicatur de solo Domino, videatur supra (n. 23, 286). Quod "Evangelium" significet adventum Domini, et salvationem fidelium tunc, constat ex locis in utroque Testamento, ubi Evangelium dicitur, quae supra (n. 612) allata sunt.

[2] Quod autem adventum Domini attinet; creditur a quibusdam quod Dominus in persona rursus venturus sit, et quidem ad ultimum judicium faciendum, et hoc quia dicitur apud Matthaeum, Accesserunt discipuli, dicentes ad Jesum, "Dic nobis....quodnam signum tui adventus, et consummationis saeculi" (xxiv. 3):

et postquam Dominus praedixit illis status ecclesiae successive decrescentis usque ad devastationem et consummationem ejus, dixit, "Tunc apparebit signum Filii hominis,....et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria..: vigilate ergo, quia non scitis qua hora Dominus vester venturus est" (vers. 30, 39, 42; tum etiam apud Johannem, cap. xxi. 22):

sed per "adventum" Ipsius ibi non intelligitur adventus Ipsius in persona, sed quod tunc revelaturus sit Se in Verbo, quod Ipse sit Jehovah, Dominus caeli et terrae, et quod adoraturi sint Ipsum solum omnes qui in Nova Ipsius Ecclesia, quae per Novam Hierosolymam intelligitur, erunt; ob quem finem etiam nunc aperuit sensum internum seu spiritualem Verbi, in quo Sensu ubivis agitur de Domino: hoc quoque est, quod intelligitur per Adventum Ipsius in nubibus caeli cum gloria (Matth. xxiv. 30; cap. xxvi. {1}64: Marc. xiii. 26; cap. xiv. 62: Luc. xxi. 27). Quod "nubes caeli" significent Verbum in littera, et "gloria" sensum spiritualem ejus, videatur supra (n. 36594). Quoniam Ipse est Verbum, ut vocatur apud Johannem (cap. i. 1, 2, 14), ideo revelatio Ipsius in Verbo est adventus Ipsius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church