True Christian Religion (Chadwick) n. 215

Previous Number Next Number See English 

215. Vera sensus litterae Verbi quoad partem non sunt nuda vera, sed sunt apparentiae veri, ac sicut similitudines et comparationes, desumptae ex talibus quae in natura sunt, ita quae accommodata et adaequata sunt captui simplicium et quoque puerorum. Sed quia simul sunt correspondentiae, sunt genuini veri receptacula et habitacula; et sunt vasa quae continent, quemadmodum poculum crystallinum continet nobile vinum, patina argentea edules cibos, et quemadmodum Vestes quae amiciunt, ut fasciae infantem, et decori amictus Virginem: sunt etiam sicut scientifica naturalis hominis, quae in se comprehendunt perceptiones et affectiones veri spiritualis. Ipsa nuda vera, quae includuntur, continentur, investiuntur et comprehenduntur, sunt in Verbi sensu spirituali, et nuda bona sunt in ejus sensu caelesti. Sed hoc e Verbo illustretur. [2.] Jesus dixit, "Vae vobis Scribae et Pharisaei, quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero sunt plena rapina et intemperantia. Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut sit etiam exterius mundum" (Matth. xxiii. 25, 26):

hic locutus est Dominus per similitudines et comparationes, quae simul sunt correspondentiae, et dixit "poculum et patinam," et per "poculum" non modo intelligitur sed etiam significatur verum Verbi, per "poculum" enim intelligitur vinum, et per "vinum" significatur verum; per "patinam" autem intelligitur cibus, et per "cibum" significatur bonum; quare per "purgare interius poculi et patinae" significatur purificare interiora mentis, quae sunt voluntatis et cogitationis, per Verbum; per "ut sic exterius mundum sit," significatur quod sic exteriora purificata sint, quae sunt opera et sermones, nam haec ab illis trahunt suam essentiam. [3.] Adhuc Jesus dixit, "Homo quidam erat dives, Qui induebatur purpura et bysso, et oblectabat se cottidie splendide: et pauper quidam erat nomine Lazarus, qui projectus ad vestibulum ejus ulcerosus" (Luc. xvi. 19, 20):

hic etiam Dominus locutus est per similitudines et comparationes, quae erant correspondentiae, et continebant spiritualia; per "hominem divitem" intelligitur gens Judaica, [1]quae "dives" vocatur, quia habebat Verbum, in quo sunt divitiae spirituales; per "purpuram et byssum," quibus indutus erat, significatur bonum et verum Verbi, per "purpuram" bonum ejus, et per "byssum" verum ejus; per "oblectare se cottidie splendide," significatur oblectatio quod illud haberent, et ex illo audirent plura in templis et synagogis; per "Lazarum pauperem" intelliguntur gentes, quia non habebant Verbum; quod illae contemptae et rejectae a Judaeis essent, intelligitur per quod "Lazarus, ad vestibulum divitis esset projectus;" per "ulcerosum" significatur, quod gentes ex ignorantia veri in multis falsis essent. [4.] Quod Gentes per "Lazarum" intelligantur, fuit quia Gentes amabantur a Domino: Sicut Lazarus, qui a mortuis resuscitatus est, amabatur a Domino (Joh. xi. 3, 5, 36); et vocatur Ipsius amicus (Joh. xi. 11); et accumbebat ad mensam cum Domino (Joh. xii. 2). Ex his binis locis patet, quod vera et bona sensus litterae Verbi, sint sicut vasa et sicut vestes nudi boni et veri, quae duo in sensu spirituali et caelesti Verbi latent. [6.] Quoniam Verbum in sensu litterae tale est, sequitur, quod illi, qui in Divinis veris sunt, et in fide, quod Verbum intus in suo sinu sanctum Divinum sit, et magis illi, qui in fide sunt quod Verbum tale sit ex sensu spirituali et caelesti ejus, dum in illustratione a Domino legunt Verbum, videant Divina vera in luce naturali; nam lux caeli, in qua est sensus spiritualis Verbi, influit in lucem naturalem, in qua est sensus litterae Verbi, ac hominis intellectuale, quod vocatur rationale, illuminat, et facit ut videat et agnoscat Divina vera ubi exstant et ubi latent: haec cum luce caeli influunt apud quosdam, quandoque etiam cum nesciunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church