True Christian Religion (Chadwick) n. 216

Previous Number Next Number See English 

216. Quoniam Verbum in intimo suo sinu ex sensu caelesti ejus, est sicut mitis flamma quae incendit, et in medio suo sinu ex sensu spirituali ejus, est sicut lux quae illustrat, inde Verbum in ultimo suo ex sensu ejus naturali, est sicut objectum diaphanum recipiens utrumque, quod ex flamma rubet sicut purpura, et ex luce candet sicut nix: ita est respective sicut rubinus et sicut adamas; ex flamma caelesti sicut rubinus, et ex luce spirituali sicut adamas. Quia tale est Verbum in sensu litterae, ideo Verbum in hoc sensu intelligitur, (i.) Per Lapides pretiosos, ex quibus constabant fundamenta Novae Hierosolymae. (ii.) Tum per Urim et Thummim super ephodo Aharonis. (iii.) Et quoque per Lapides pretiosos in horto Edenis, in quo Rex Tyri dicitur fuisse. (iv.) Ut et per Aulaea, Vela et Columnas Tabernaculi. (v.) Pariter per externa Templi Hierosolymitani. (vi.) Quod Verbum in sua Gloria repraesentatum sit in Domino, cum transformatus. (vii.) Quod Potentia Verbi in ultimis repraesentata sit per Naziraeos. (viii.) De ineffabili Potentia Verbi. Sed haec singulatim illustranda sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church