True Christian Religion (Chadwick) n. 296

Previous Number Next Number See English 

296. Omnes, qui alium Deum, quam Dominum Salvatorem Jesum Christum, qui est Ipse Jehovah Deus in Humana forma, agnoscunt et colunt, contra primum hoc praeceptum peccant; consimiliter etiam illi, qui tres personas Divinas ab aeterno actualiter existentes, sibi persuadent: hi sicut se confirmant in illo errore, fiunt plus et plus naturales et corporei, et tunc non possunt aliquod Divinum Verum interius comprehendere, et si audiunt et recipiunt illud, usque fallaciis inquinant et obvolvunt illud. Quapropter hi comparari possunt illis qui in infima aut subterranea mansione domus habitant, et ideo non audiunt quicquam quod illi, qui in secunda et tertia mansione sunt, inter se loquuntur, quia tecta supra caput arcent, ne sonus penetret. [2.] Mens humana est sicut trium mansionum domus, in cujus infima sunt illi qui pro tribus Diis ab aeterno se confirmaverunt, in secunda et tertia sunt illi qui Deum unum sub visibili Humana forma, et Dominum Deum Salvatorem esse Illum, agnoscunt et credunt. Sensualis et corporeus homo, quia est mere naturalis, in se spectatus est prorsus animalis, nec plus differt ab animali bruto, quam quod loqui et ratiocinari possit; quare est sicut degens in bestiario, ubi ferae omnis generis, et ibi nunc agit leonem, nunc ursum, nunc tigridem, pardum aut lupum; immo etiam potest agere ovem, sed tunc corde suo ridet. [3.] Homo mere naturalis de Divinis veris non cogitat nisi ex mundanis, ita ex sensuum fallaciis, non enim super illas potest elevare mentem; quare ejus fidei doctrina potest comparari pulti ex paleis, quam comedit ut lautitias; aut sicut mandatum est Ezechieli Prophetae, quod commisceret tritica, hordea, fabas, lentes, zeas, cum stercore hominis aut bovis, et faceret sibi panem et placentas, et sic repraesentaret ecclesiam, qualis erat apud gentem Israeliticam (Ezech. iv. 9, seq.). Simile est cum doctrina ecclesiae, quae fundata et aedificata est super tres Divinas Personas ab aeterno, quarum unaquaevis singulatim est Deus. [4.] Quis non videret enormitatem istius fidei, si illa sisteretur qualis est in se, in pictura coram oculis; ut si tres in ordine juxta se starent, primus insignitus sceptro et corona; secundus tenens dextra manu librum, qui est Verbum, et in sinistra crucem ex auro sparsam sanguine; et tertius incinctus alis stans super uno pede in conatu volandi et operandi; quibus super scriptum est, Hae tres Personae totidem Dii, sunt Unus Deus Quis sapiens hanc picturam videns secum non diceret, "Heu quae phantasia?" Aliter vero dicturus esset, si videret picturam unius Personae Divinae cum radiis lucis caelestis circum caput, cum superscripto, Hic est noster Deus, simul Creator, Redemptor et Regenerator, ita Salvator. Annon sapiens ille hanc picturam oscularetur, et in sinu portaret domum, et per ejus aspectum laetificaret animum et suum et uxoris et liberorum et famulorum?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church