True Christian Religion (Chadwick) n. 297

Previous Number Next Number See English 

297. SECUNDUM PRAECEPTUM. Non sumes Nomen Jehovae Dei tui in vanum, quia non insontem Habebit Jehovah, qui sumpserit Nomen Ipsius in vanum. Per sumere nomen Jehovae Dei in vanum, in sensu naturali, qui est sensus litterae, intelligitur ipsum nomen, et ejus abusus in variis colloquiis, imprimis in falsiloquiis seu mendaciis, inque juramentis absque causa, et propter finem exculpationis in intentionibus malis, quae sunt exsecrationes, inque praestigiis et incantationibus. At vero jurare per Deum et Ejus Sanctitatem, Verbum et Evangelium, in coronationibus, in inaugurationibus in sacerdotium, in initiationibus fidelitatis, non est sumere nomen Dei in vanum, nisi jurator sponsiones suas ut vanas postea rejicit. Nomen autem Dei, quia est ipsum sanctum, jugiter usurpandum est in rebus sanctis quae ecclesiae sunt, ut in orationibus, psalmis, et in omni cultu, et quoque in praedicationibus, et in scriptis de rebus ecclesiasticis. Causa est, quia Deus est in omnibus religionis; et cum rite invocatur, per nomen suum praesens est, et audit; in his nomen Dei sanctificatur. Quod nomen Jehovae Dei in se sanctum sit, constat ex nomine illo, quod Judaei post primum tempus eorum non ausi sint, nec audeant Jehovam dicere, et quod propter illos nec Evangelistae et Apostoli voluerint, quare loco Jehovae dixerunt Dominum, ut constat ex variis locis ex Veteri Testamento translatis in Novum, ubi pro Jehovah nominatur Dominus (Ut Matth. xxii. [1]37; Luc. x. 27; collatis cum Deut. vi. 5, et alibi). Quod nomen Jesus similiter sanctum sit, notum est ex Apostolo dicente, quod ad nomen illud flectantur et flectenda sint genua in caelis et in terris; et insuper quod a nullo diabolo in inferno possit nominari. Nomina Dei sunt plura, quae non in vanum sumenda sunt; Sicut Jehovah, Jehovah Deus, Jehovah Zebaoth, Sanctus Israelis. Jesus et Christus, Spiritus Sanctus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church