True Christian Religion (Chadwick) n. 299

Previous Number Next Number See English 

299. In sensu caelesti, per "sumere nomen Dei in vanum," intelligitur id quod Dominus dixit ad Pharisaeos, "Omne peccatum et blasphemia remittetur homini, Spiritus vero blasphemia non remittetur" (Matth. xii. [1]31, 32):

per "Spiritus blasphemiam" intelligitur blasphemia contra Divinitatem Humani Domini, et contra sanctitatem Verbi. Quod Divinum Humanum Domini per "nomen Jehovae Dei" in caelesti seu supremo sensu intelligatur, constat ex his: Jesus dixit, "Pater glorifica Nomen tuum; et exivit vox e caelo, dicens, Et glorificavi et rursus glorificabo" (Joh. xii. 28). "Quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut Pater glorificetur in Filio; si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam" (Joh. xiv. 13, 14). In Oratione Dominica per "Sanctificetur nomen tuum" [(Matth. vi. 9)], in caelesti sensu nec aliud significatur; pariter per "Nomen" (Exod. xxiii. 21; Esai. lxiii. 16). Quoniam blasphemia Spiritus non remittitur homini (secundum verba, Matth. xii. 31, 32), et hoc in Sensu caelesti intelligitur, ideo huic praecepto adjicitur, "Quia non insontem habebit Jehovah illum, qui sumpserit nomen Ipsius in vanum."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church