True Christian Religion (Chadwick) n. 300

Previous Number Next Number See English 

300. Quod per nomen alicujus non intelligatur solum nomen, sed etiam omne quale ejus, patet a nominibus in mundo spirituali; ibi non aliquis homo retinet nomen, quod tulit in baptismate et a patre aut stemmate, in mundo, sed unusquisque ibi secundum quale suum nominatur, ac angeli vocantur secundum moralem et spiritualem illorum vitam. Hi etiam sunt qui intelliguntur per haec Domini: Jesus dixit, "Ego sum Pastor bonus; ....oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nomine, et educit illas" (Joh. x. 3[, 11]):

pariter per haec, "[2]Habes pauca nomina.. in Sardibus, quae non polluerunt vestimenta sua.... Qui vicerit, ....scribam super eum.... nomen urbis novae Hierosolymae et nomen meum novum" (Apoc. iii. 4, 12). Gabriel et Michael non sunt nomina duarum personarum in caelo, sed per illa nomina intelliguntur omnes in caelo, qui in sapientia sunt de Domino et colunt Ipsum. Per nomina etiam personarum et locorum in Verbo nec intelliguntur personae et loca, sed res ecclesiae. In mundo naturali per nomen nec intelligitur solum nomen, sed simul quale ejus, quia hoc nomini ejus adhaeret; in communi enim sermone dicitur, "Hoc facit propter nomen suum," aut "propter nominis famam;" "hic magnum nomen habet;" per quod significatur, quod sit celebris ex talibus quae in illo sunt, ut ex ingeniositate, eruditione, meritis, et sic porro. Quis non novit, quod qui vituperat et calumniatur aliquem quoad nomen, etiam vituperet et calumnietur acta vitae ejus? conjuncta sunt in idea; inde perit fama nominis ejus. Consimiliter qui nomen regis, ducis, magnatis, ignominiose enuntiat, ille quoque majestatem et dignitatem illorum opprobrio afficit. Pariter qui nomen alicujus sono contemptus profert, ille ejus acta vitae simul vilipendit. Simile est cum omni persona: cujus nomen, hoc est, qualitatem et inde famam, secundum leges omnium regnorum, non licet insufflare et conviciis lacessere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church