True Christian Religion (Chadwick) n. 504

Previous Number Next Number See English 

504. Secundum Memorabile: - Fui in visu interiori spirituali, in quo sunt superioris caeli angeli; at tunc in, mundo spirituum. Et vidi duos spiritus non procul a me, a se tamen distantes; et appercepi, quod unus ex illis amaret bonum et verum, et per id conjunctus caelo, et quod alter amaret malum et falsum, et per id conjunctus inferno. Accessi et convocavi illos, et ex sonis et responsis illorum collegi, quod unus sicut alter posset veritates percipere, perceptas a noscere, ita ex intellectu cogitare, et quoque determinare intellectualia sicut placuit, et voluntaria sicut lubuit, proinde quod uterque in simili libero arbitrio esset quoad rationalia, Et insuper observavi, quod ex illo libero in mentibus illorum appareret lucidum a primo visu qui erat perception is, ad ultimum visum qui erat oculi. [2.] Sed cum ille, qui malum et falsum amavit, sibi relictus cogitaret, animadverti, quod sicut fumus ab inferno ascenderet, ac lucidum quod erat supra memoriam exstingueret, unde ibi caligo ibi. sicut mediae noctis; tum etiam quod fumus ille accensus arderet sicut flamma, quae illuminabat mentis regionem, quae sub memoria erat, ex quo cogitavit enormia falsa ex malis amoris sui. Apud alterum autem, qui amavit bonum et verum, cum sibi relictus erat, vidi sicut mitem flammam defluentem e caelo, quae illuminavit regionem mentis ejus supra memoriam, et quoque regionem infra illam usque ad oculum, et quod lumen ex flamma illa splenderet plus et plus, sicut ex amore boni percepit et cogitavit verum. Ex his visis patuit mihi, quod cuivis homini, tam malo quam bono esset liberum arbitrium spirituale; sed quod infernum aliquoties exstinguat illud apud malos et quod caelum exaltet et accendat illud apud bonos. [3.] Post haec locutus sum cum utroque, et primum cum illo qui amavit malum et falsum, et post aliqua de sorte ejus, cum nominavi liberum arbitrium, excanduit, et dixit, "Ah, quae vesania est credere, quod homini sit liberum arbitrium in spiritualibus. Quis homo potest fidem sibi assumere, et bonum facere a se? Docetne Sacerdotium hodie ex Verbo quod nemo possit sumere quicquam nisi datum sit e caelo? Et Dominus Christus dixit ad suos discipulos, `Sine Me non potestis facere quicquam.' Quibus hoc addo, quod nemo possit movere pedem, nec manum ad faciendum aliquod bonum, nec movere linguam ad loquendum aliquod verum ex bono: quare ecclesia ex sapientibus suis conclusit, quod homo non possit velle, intelligere, et cogitare aliquod spirituale, et ne quidem se accommodare ad volendum, intelligendum et cogitandum illud, plus quam statua, truncus et lapis; et quod ideo a Deo, cui soli est potentia liberrima et illimitata; ex beneplacito inspiretur fides; quae absque omni opera et potentia nostra, operante Spiritu Sancto, producit omnia, quae ineruditi addicunt" [4.] Deinde locutus sum cum altero, qui amavit bonum et verum, et post aliqua de sorte ejus, cum nominavi liberum arbitrium, dixit ille, "Quae vesania est negare liberum arbitrium in spiritualibus. Quis non potest velle et facere bonum, ac cogitare et loqui verum ex se a Verbo, ita a Domino qui est Verbum? dixit enim, `Facite fructus bonos,' et `Credite in lucem,' et quoque `Amate vos invicem,' et `Amate Deum;' tum `Qui audit et facit praecepta mea, ille amat Me, et Ego amabo illum;' praeter millia similia in toto Verbo. Ad quod itaque Verbum, si homo nihil posset velle et cogitare, et inde facere et loqui, quod ibi mandatum est? Absque illa potentia apud hominem, quid foret religio et ecclesia, nisi sicut navis naufraga, quae in fundo maris jacet, super cujus mali summitate stat nauclerus, et clamat, `Non possum quicquam,' et videt reliquos nautas in naviculis appensis velis enavigare? Nonne datum est Adamo liberum edendi ex arbore vitae, et quoque ex arbore scientiae boni et mali? et quia ex libero suo edit ex hac arbore, fumus ex serpente, hoc est, inferno, intravit mentem ejus, propter quod ejectus est e paradiso, et maledictus. Et tamen non perdidit liberum arbitrium; nam legitur quod custodita sit a cherubo via ad arborem vitae, quod nisi factum esset, potuisset adhuc velle ab illa edere." [5.] His edictis, alter qui amavit malum et falsum, dixit, "Illa quae audivi relinquo; retineo apud me quae protuli: sed quis non novit quod solus Deus sit vivus et inde activus, et quod homo ex se sit mortuus, et inde mere passivus? Quomodo talis, qui in se mortuus et mere passivus est, potest sibi assumere aliquod vivum et activum?" Ad hoc respondi, "Homo est organum vitae, et Deus solus est Vita; et Deus infundit suam vitam organo et singulis ejus, sicut sol infundit calorem suum arbori et singulis ejus. Et Deus dat ut homo sentiat illam vitam in se ut suam; ac ita sentire, vult Deus, propter causam, ut homo secundum leges ordinis, quae totidem sunt quot praecepta in Verbo, sicut ex se vivat, et se disponat ad recipiendum amorem Dei. At usque Deus perpetuo tenet digito perpendiculum supra libram, et moderatur, at nusquam violat liberum arbitrium cogendo. [6.] Non potest arbor aliquid recipere, quod calor solis per radicem infert, nisi tepescat ac calescat quoad singula fila sua; nec possunt elementa per radicem exsurgere, nisi singula fila ejus ex recepto calore etiam calorem exspirent, et sic conferant ad transitum. Similiter homo ex recepto calore vitae a Deo; sed hic secus ac arbor sentit illum ut suum, tametsi non est ejus; at quantum credit quod ejus sit, et non Dei, tantum recipit lucem vitae, non autem calorem amoris a Deo, sed calorem amoris ab inferno; qui quia crassus est, obstruit et occludit puriores ramusculos organi, sicut sanguis impurus vasa capillaria corporis; ita homo se facit a spirituali mere naturalem. [7.] Liberum arbitrium homini inde est, quod sentiat vitam in se sicut suam, et quod Deus relinquat homini ita sentire, ut fiat conjunctio, quae non dabilis est nisi sit reciproca, ac reciproca fit dum homo ex libero prorsus ut a se agit. Si Deus id homini non reliquisset, homo nec foret homo, neque foret ei vita aeterna; nam conjunctio reciproca cum Deo facit ut homo sit homo et non bestia, et quoque quod post mortem vivat in aeternum. Liberum arbitrium in spiritualibus hoc efficit." [8.] Hoc audito, malus ille spiritus se removit ad distantiam, et tunc vidi serpentem volantem, qui vocatur prester, super quadam arbore, qui porrexit cuidam fructum inde. Et tunc in spiritu accessi ad locum, et ibi loco serpentis visus est monstrosus homo, cujus faciem obtexit barba adeo, ut non exstaret nisi nasus; ac loco arboris erat torris ignitus, ad quem stetit ille, cujus mentem prius intravit fumus, et postea liberum arbitrium in spiritualibus rejecit. Et subito similis fumus exivit ex torre, et circumfudit utrumque; et quia sic subducti sunt a visu meo, abivi. Alter vero, qui amabat bonum et verum, et asseruit quod homini sit liberum arbitrium in spiritualibus, me comitatus est domum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church