True Christian Religion (Chadwick) n. 505

Previous Number Next Number See English 

505. Tertium Memorabile: - Quondam audivi stridorem sicut duorum lapidum molarium collidentium inter se. Accessi ad sonum, et evanescebat. Et vidi angustam portam tendentem oblique deorsum ad quandam domum lacunatam, in qua erant plures camerae, in quibus cellulae, in quarum unaquavis sedebant duo, qui ex Verbo colligebant confirmantia pro justificatione per solam fidem: unus colligebat, et alter scribebat, et hoc alternis. Accessi ad unam cellulam, quae prope ostium erat, et quaesivi, "Quid vos colligitis et scribitis?" Dicebant, "De Actu Justificationis seu de Fide actu, quae est ipsa Fides justifica ns, vivificens et salvans; et caput doctrinarum ecclesiae in nostro Christianismo." Et tunc dixi illi, "Dic mihi aliquod signum illius actus, quando fides illa in cor ac in animam hominis infertur." Respondit, "Signum actus illius est in momento, cum homo percitus dolore quod damnatus sit, et cum in contritione illa est, cogitat de Christo, quod damnationem legis abstulerit, et hoc meritum Ipsius cum fiducia apprehend it, et cum hoc in cogitatione adit Deum Patrem et orat." [2.] Tunc dixi, "Fit ita actus, et est hoc momentum:" et quaesivi, "Quomodo comprehendam, quod dicitur de hoc actu, quod ad illum non concurrat aliquid hominis, plus quam [1]concurreret, si foret stipes aut lapis, et quod homo quoad illum actum nihil possit inchoare, velle, intelligere, cogitare, operari, cooperari, se applicare et accommodare; dic mihi, quomodo hoc cohaeret cum dictis tuis, quod actus tunc incidat, cum homo cogitat de jure legis, de damnatione ejus a Christo sublata, de fiducia in qua apprehend it id Ipsius meritum, et in cogitatione de hoc adit Deum Patrem et orat; fiuntne omnia illa ab homine?" Sed dixit, "Non fiunt active ab homine sed passive." [3.] Et respondi, "Quomodo potest quis cogitare, fiduciam habere, et orare passive. Aufer homini activum et cooperativum tunc, annon etiam aufers receptivum, ita omne, et cum omni ipsum actum? Quid tunc fit tuus actus, nisi pure ideale, quod vocatur `ens rationis'? Spero, quod non credas cum quibusdam talem actum dari solum apud praedestinatos, qui nihil quicquam de infusione fidei apud se sciunt; hi possunt ludere talis, et per id inquirere, num eis fides infusa sit vel non. Quare, mi amice, crede quod homo quoad fidem et charitatem operetur ex se a Domino, et quod absque hac operatione tuus actus fidei, quem vocasti caput doctrinarum ecclesiae in Christianismo, non sit nisi quam statua uxor Loti, tinniens ex mero sale stricta penna scribae, aut ungue digiti ejus (Luc. [2]xvii. 32). Hoc dixi, quia facitis vosmet ipsos quoad actum illum similes status. Cum haec dixi, sumpsit lychnuchum vi manus conjecturis in faciem meam, et subito tunc exstincto lychno conjecit in frontem sodalis; et abivi ridens.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church