Heaven and Hell (Ager) n. 243

Previous Number Next Number See English 

243. Similis loquela, qualis est in mundo spirituali, insita est cuivis homini, sed in parte ejus intellectuali interiore; ast quia illa apud hominem non labitur in voces analogas affectioni, sicut apud angelos, homo nescit quod sit in illa: inde tamen est, quod homo dum venit in alteram vitam, in eadem loquela sit cum spiritibus et angelis ibi, et quod ita sciat loqui nullo docente." {1} Sed de hac re infra plura. @1 Quod loquela spiritualis seu angelica sit apud hominem, tametsi id nescit (n. 4014 [? 4104]). Quod ideae interni hominis sint spirituales, sed quod homo, cum in mundo vivit, percipiat illas naturaliter, quia tunc in naturali cogitat (n. 10236, 10240 [? 10237], 10550). Quod homo post mortem in ideas suas interiores veniat (n. 3226, 3342, 3343. 10568, 10604). Quod illae tunc sistant loquelam ejus (n. 2470, 2478, 2479).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church