Heaven and Hell (Ager) n. 244

Previous Number Next Number See English 

244. Loquela est una omnibus in caelo, ut supra dictum est sed illa variatur in eo, quod loquela sapientium interior sit, ac plenior affectionum variationibus et cogitationum ideis loquela minus sapientium exterior, et non cum impletione tali ac loquela simplicium adhuc exterior, et inde consistens ex vocibus, ex quibus sensus hauriendus modo quo fit cum homines inter se loquuntur. Est quoque loquela per faciem desinens in sonorum modificatum per ideas: est quoque loquela, in qua repraesentativa caeli mixta sunt ideis, et quoque ex ideis ad visum: est etiam loquela per gestus correspondentes affectionibus, et repraesentantes similia, quae illorum voces: est loquela per communia affectionum et per communia cogitationum: est loquela tonans: praeter alias.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church