Heaven and Hell (Ager) n. 321

Previous Number Next Number See English 

321. Multis instructus sum, quod Gentiles, qui moratam egerunt vitam: ac in obedientia et subordinatione, inque charitate mutua secundum suum religiosum vixerunt, et inde aliquid conscientiae receperunt, in altera vita accepti sint, ac ibi cum sollicita cura ab angelis instruantur in bonis et veris fidei et quod illi, cum instruuntur, modeste, intelligenter, et sapienter se gerant, et facile vera recipiant et illis imbuantur; nulla etiam principia falsi contra vera fidei sibi formarunt, quae discutienda, minus scandala contra Dominum, sicut plures Christiani, qui non aliam ideam de Ipso quam sicut de vulgari homine fovent; aliter Gentiles, qui cum audiunt, quod Deus Homo factus sit, ac ita Se manifestaverit in mundo, illico agnoscunt, et Dominum adorant dicentes quod Deus omnino Se manifestaverit, quia Deus caeli et terrae est, et quia humanum genus est Ipsius.{1} Divina veritas est, quod absque Domino nulla salus sit; sed hoc intelligendum est ita, quod nulla salus sit quam a Domino. Sunt in universo plures tellures, et omnes plenae incolis; vix ibi ulli sciunt, quod Dominus assumpserit Humanum in nostra tellure; sed usque quia Divinum sub humana forma adorant, a Domino acceptantur et ducuntur; de qua re videatur in opusculo De telluribus in Universo. @1 Discrimen inter bonum in quo sunt Gentes, et in quo sunt Christiani (n. 4189, 4197). De veris apud Gentes (n. 3263, 3778, 4190). Quod interiora non ita claudi possint apud Gentes, ut apud Christianos (n. 9256). Quod nec tanta nubes dari queat apud Gentes qui secundum religiosum suum in mutua charitate vivunt, quam apud Christianos qui in nulla charitate vivunt, causae (n. 1059, 9256). Quod Gentes non possint profanare sancta ecclesiae prout Christiani, quia non sciunt illa (n. 1327, 1328, 2051). Quod timeant Christianos propter vitam (n. 2596, 2597). Quod illi qui bene secundum religiosum suum vixerunt, instruantur ab angelis, et facile recipiant vera fidei, et agnoscant Dominum (n. 2049, 2595, 2598, 2600, 2601, 2603, 2661 [? 2861], 2863, 3263).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church