Heaven and Hell (Ager) n. 322

Previous Number Next Number See English 

322. Sunt inter Gentiles, sicut inter Christianos, sapientes et simplices. Ut instruerer quales sunt, cum illis et his datum est loqui, quandoque per horas et dies. Sed qui sapientes sunt, hodie non dantur sicut antiquis temporibus, imprimis in Antiqua Ecclesia, quae per multum orbis Asiatici diffusa fuit, e qua religio emanavit ad plures Gentes. Ut scirem quales fuerunt, cum quibusdam in familiari sermone esse datum est. Fuit apud me {1}quidam, qui olim inter sapientiores fuit, et quoque inde notus in orbe erudito; cum quo de variis locutus sum; credere dabatur quod esset Cicero. Et quia novi quod sapiens fuerit, sermo fuit cum illo de sapientia, de intelligentia, de ordine, de Verbo, et demum de Domino. [2] De sapientia dixit, quod non alia sapientia detur, quam quae est vitae, et quod de alia re sapientia praedicari nequeat: de intelligentia, quod illa sit inde: de ordine, quod ordo sit a Supremo Deo, et quod vivere in illo ordine sit sapiens et intelligens esse; quod Verbum attinet, cum praelegerem illi aliquid ex Propheticis, delectatus est quam maxime, praecipue ex eo, quod singula nomina, et singulae voces, significarent interiora, miratus valde quod eruditi hodie non delectentur tali studio. Percepi manifeste, quod interiora ejus cogitationis seu mentis aperta essent. Dixit quod non adesse posset, quia sanctius perciperet quam ut posset sustinere, ita enim interius afficiebatur. [3]Tandem fuit sermo cum illo de Domino, quod natus sit Homo, sed conceptus a Deo, et quod exuerit humanum maternum ac induerit Humanum Divinum, et quod Ille sit qui universum regit. Ad haec respondit quod plura sciat de Domino, et appercepit suo modo quod non aliter fieri potuisset, si salvaretur genus humanum. Interea quidam Christiani mali infundebant varia scandala; sed illa non curabat, dicens quod non mirum sit, quia imbuerunt in vita corporis de illis non talia, sicut decet, et quod antequam talia discussa fuerint, non admittere possent illa quae confirmant, sicut ii qui ignorant. @1 quidam pro "quidem"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church