Heaven and Hell (Ager) n. 344

Previous Number Next Number See English 

344. Ex his quae allata sunt constare potest, qualis est educatio infantum in caelo; nempe quod per intelligentiam veri et sapientiam boni introducantur in vitam angelicam, quae est amor in Dominum et amor mutuus, in quibus est innocentia. Sed quam contraria est educatio infantum in terra apud plures, constare potest ab hoc exemplo. Eram in platea urbis magnae, et vidi puerulos inter se dimicantes; affluebat turba quae hoc multa voluptate aspectabat; et instructus sum, quod ipsi parentes excitent puerulos liberos ad tales pugnas. Spiritus boni et angeli, qui illa per oculos meos videbant, illa ita aversabantur, ut horrorem perciperem, et maxime ex eo, quod parentes eos ad talia incitent; dicentes, quod sic in prima aetate exstinguant omnem amorem mutuum, et omnem innocentiam, quae infantibus a Domino, et illos in odia et vindictas initient: consequenter quod liberos suos suo studio ex caelo excludant, ubi nihil nisi amor mutuus. Caveant itaque a talibus parentes, qui liberis suis bonum volunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church