Heaven and Hell (Ager) n. 345

Previous Number Next Number See English 

345. Qualis differentia est inter illos qui moriuntur infantes, et qui moriuntur adulti, etiam dicetur. Qui moriuntur adulti, illi planum ex terrestri et materiali mundo acquisitum habent, ac secum ferunt. Hoc planum est memoria eorum et ejus affectio naturalis corporea. Hoc fixum manet, et tunc quiescit at usque inservit cogitationi eorum post mortem pro plano ultimo, nam in id cogitatio influit. Inde est, quod quale id planum est, et qualiter rationale, cum illis quae ibi sunt, correspondet, talis post mortem sit homo. Infantes autem qui infantes mortui sunt, et educati in caelo, non tale planum habent, sed planum naturale spirituale, quoniam nihil trahunt a materiali mundo et terrestri corpore quapropter non in tam crassis affectionibus et inde cogitationibus possunt esse trahunt enim omnia ex caelo. Praeterea infantes ignorant quod nati sint in mundo; quare se credunt natos in caelo; unde nec sciunt quid alia nativitas quam spiritualis, quae fit per cognitiones boni et veri, et per intelligentiam et sapientiam, ex quibus homo est homo; haec quia a Domino sunt, credunt et amant quod Ipsius Domini sint. Sed usque status hominum qui in tellure adolescunt, fieri potest aeque perfectus, ut status infantum qui in caelo, si illi corporeos et terrestres amores, qui sunt amores sui et mundi, removent, et loco illorum amores spirituales recipiunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church