Heaven and Hell (Ager) n. 346

Previous Number Next Number See English 

346. [XXXVIII.] DE SAPIENTIBUS ET SIMPLICIBUS IN CAELO. Creditur quod sapientes gloriam et eminentiam prae simplicibus in caelo habituri sint, quia dicitur apud Danielem, "Intelligentes splendebunt sicut splendore expansi; et justificantes multos sicut stellae in aeternum" (xii. 3):

sed pauci sciunt, quinam intelliguntur per "intelligentes" et per "justificantes." In vulgo creditur, quod sint qui vocantur eruditi et docti, imprimis qui docuerunt in ecclesia, ac praecelluerunt aliis doctrina et praedicatione, et adhuc magis ii inter illos qui ad fidem converterunt multos. Omnes tales in mundo creduntur intelligentes, sed usque non sunt intelligentes in caelo, de quibus illa verba dicuntur, si non intelligentia eorum sit intelligentia caelestis; quae qualis sit, in nunc sequentibus dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church