Heaven and Hell (Ager) n. 390

Previous Number Next Number See English 

390. Ex his concludi potest, quales sunt subordinationes in caelis; quod nempe sicut quisque amat, aestimat, et honorat usum, ita quoque amet, aestimet et honoret personam cui usus ille adjunctus est; et quoque quod persona tantum ametur, aestimetur et honoretur, quantum usum non addicat sibi sed Domino tantum enim sapiens est, et tantum usus, quos praestat, ex bono praestat. Amor, aestimatio et honor spiritualis nec aliud est quam amor, aestimatio et honor usus in persona; ac honor personae ex usu et non usus ex persona. Qui etiam homines ex spirituali vero spectat, nec aliter spectat nam videt unum hominem similem alteri, sive in magna dignitate sive in parva sit, sed differentiam solum in sapientia et sapientia est amare usum, ita bonum concivis, societatis, patriae et ecclesiae. In hoc etiam consistit amor in Dominum, quia a Domino est omne bonum quod est bonum usus; et quoque amor erga proximum, quia proximus est bonum quod amandum in concive, societate, patria et ecclesia, et quod praestandum illis.{1} @1 Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille (n. 5025, 10336). Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum ac bonum (n. 3820): et quod benefaciant aeque malis ac bonis, cum tamen benefacere malis sit malefacere bonis, quod non est amare proximum (n. 3820, 6703, 8120). Judex qui punit malos, ut emendentur, et ne contaminentur ac laedantur ab illis boni, proximum amat (n. 3820, 8120, 8120). Quod omnis homo et societas, tum patria et ecclesia, ac in universali sensu regnum Domini, sint proximus: et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum sit amare proximum; ita bonum illorum, cui consulendum est, est proximus (n. 6818-6824, 8123).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church