Heaven and Hell (Ager) n. 391

Previous Number Next Number See English 

391. Omnes societates in caelis distinctae sunt secundum usus, quoniam distinctae sunt secundum bona, (ut supra, n. 41, seq., dictum est,) et bona sunt bona actu seu bona charitatis, quae sunt usus. Sunt societates, quarum functiones sunt curam infantum habere; sunt aliae societates, quarum functiones sunt illos dum adolescunt instruere et educare: sunt aliae, quae pueros et puellas, quae bonae indolis ex educatione in mundo sunt, et inde in caelum veniunt, similiter instruunt et educant: sunt aliae, quae simplices bonos ex Christiano orbe docent ac in viam ad caelum ducunt: sunt aliae quae similiter varias gentes: sunt aliae, quae novitios spiritus, qui sunt qui recentes e mundo veniunt, tutantur ab infestationibus a malis spiritibus: sunt quoque qui adsunt illis qui in terra inferiore sunt; et quoque sunt qui adsunt illis qui in infernis, et moderantur ne ultra praescriptos limites se mutuo crucient: sunt etiam qui adsunt illis qui e mortuis exsuscitantur. In genere angeli cujusvis societatis mittuntur ad homines, ut eos custodiant, et abducant ab affectionibus et inde cogitationibus malis, ac inspirent affectiones bonas quantum ex libero recipiunt, per quae etiam regunt hominum facta seu opera, removendo, quantum possibile est, intentiones malas. Angeli, cum apud homines sunt, quasi habitant in eorum affectionibus, et prope hominem quantum is in bono ex veris est, remotius autem quantum inde distat vita.{1} Sed omnes hae functiones angelorum sunt functiones Domini per angelos, nam angeli illas obeunt non ex se sed ex Domino: inde est quod per "angelos" in Verbo in interno ejus sensu, non intelligantur angeli, sed aliquid Domini; et inde est, quod angeli in Verbo dicantur "dii."{2} @1 De angelis apud infantes, et dein apud pueros, et sic successive(n.2303). Quod homo per angelos resuscitetur a mortuis, ab experientia (n. 168-189). Quod angeli mittantur ad illos qui in inferno, ne se invicem ultra modum crucient (n. 967). De angelorum officiis erga homines qui in alteram vitam veniunt (n.2131). Quod spiritus et angeli sint apud omnes homines, et quod homo ducatur per spiritus et angelos a Domino (n. 50, 697, 2796, 2887, 2888, 5847-5866, 5976-5993, 6209.). Quod angelis dominium sit super malos spiritus (n. 1755).$ @2 Quod per "angelos" in Verbo significetur aliquod Divinum a Domino (n. 1925, 2821, 3039, 4085, 6280, 8192). Quod angeli in Verbo dicantur "dii," ex receptione Divini veri ac boni a Domino (n. 4295, 4402, 8192, 8301).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church