Arcana Coelestia (Elliott) n. 1000

Previous Number Next Number See English 

1000. Quod 'anima' significet vitam, ex significatione animae in Verbo, multis locis constare potest: 'anima' in Verbo in genere significat omnem vitam, tam internam seu interni hominis' quam externam seu externi hominis; et quia omnem vitam, significat talem vitam qualis est hominis de quo praedicatur; hic praedicatur de vita hominis regenerati quae separata est a voluntario hominis; nam, ut prius dictum, vita nova quam accipit homo regeneratus spiritualis a Domino, prorsus separata est a voluntario seu proprio hominis, seu a propria hominis vita, quae non vita est tametsi ita vocatur, sed est mors quia vita infernalis; quare hic 'caro in anima ejus quam non comederent' significat carnem una cum anima ejus, hoc est, quod non commiscerent vitam hanc novam quae est Domini, cum vita mala seu excrementitia quae est hominis, hoc est, cum voluntario seu proprio ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church