Arcana Coelestia (Elliott) n. 999

Previous Number Next Number See English 

999. Quod 'caro' significet voluntarium hominis, constat a significatione 'carnis' in proprio sensu respective ad hominem corruptum: caro in genere significat omnem hominem, in specie corporeum, quod prius ostensum videatur, n. 574; et quia significat omnem hominem, et in specie corporeum, significat quod proprium est hominis, proinde voluntarium ejus: voluntarium ejus seu voluntas non est nisi quam malum, quare caro praedicate ad hominem quia talis, significat omnem cupiditatem aut omnem concupiscentiam; num voluntas ejus non est nisi cupiditas, ut prius aliquoties ostensum; et quia caro id significabat, etiam tale repraesentatum fuit per carnem quam populus concupivit in deserto, de qua haec apud Mosen, Promiscua turba quae in medio ejus, concupiverunt concupiscentiam; inde iterarunt et fleverunt, et dixerunt, Quis cibabit nos carne, Num. xi 4;

ubi manifeste 'caro' vocatur concupiscentia, nam dicitur 'concupiverunt concupiscentiam, Quis cibabit nos carne?' Constat similiter ab iis quae sequuntur, Caro adhuc ea inter dentes eorum, antequam concisa esset, et ira Jehovae exarsit in populum, et percussit Jehovah in populo plagam magnam valde; et vocavit nomen loci istius sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes, ibid. vers. 33, 34;

[2] cuivis constare potest quod nusquam talis plaga in populo facta fuisset propterea quod concupiscerent carnem; ita non propter concupiscentiam carnis, nam hoc naturale est cum ab esu ejus per multum temporis homo detinetur, ut tunc populus in deserto; sed causa altius latuit, quae est spiritualis, quod nempe populus talis esset ut prorsus fastidiret quod significatum et repraesentatum erat per 'mannam,' ut constat ibi quoque vers. 6; et quod cuperent solum talia quae significata et repraesentata sunt per 'carnem,' nempe propria voluntaria quae sunt cupiditatum, in se excrementitia et profana. Ecclesia illa quia repraesentativa fuit ex repraesentatione talium, populus tam magna plaga affectus est; nam quae facta in populo, repraesentabantur spiritualiter in caelo; 'manna' repraesentabat in caelo caeleste, et 'caro quam concupiverunt' foedum voluntarium; inde quia tales erant, punitio. Ex his et aliis locis in Verbo, constare potest quod per 'carnem' significetur voluntarium; et hic voluntarium hominis, quod quam spurcum sit, videatur ad vers. 2 hujus capitis ubi de bestia terrae agitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church