Arcana Coelestia (Elliott) n. 10051

Previous Number Next Number See English 

10051. `Et dabis super segmenta ejus et super caput': quod significet ordinationem exteriorum sub interioribus et intimis, constat (c)ex significatione `segmentorum' quod sint interiora, de qua supra n. 10,048, et ex significatione `capitis' quod sit intimum {1}, de qua n. 5328, 6436, 9656, 9913, 9914, et ex significatione `intestinorum et crurum' quae darentur super illa, quod sint extrema et exteriora; quod `intestina' sint extrema seu infima, videatur n. 10,030, et quod `crura' sint exteriora, n. 10,050; et ex significatione `dare haec super illa' quod sit ordinare. Quod sit ordinare exteriora sub interioribus, et non super illa secundum sensum litterae, est quia altare et ignis super altari sunt suprema seu intima {2}, altare enim repraesentabat Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum, et ignis ipsum Divinum Amorem, quapropter illa quae ex ariete et {3} holocausto erant proxima igni altaris, erant superiora seu interiora, et quae locum supra illa habebant, quia remotiora ab igne altaris, erant inferiora seu exteriora; in sensu enim interno spectantur illa ut superiora (o)seu interiora quae sunt proxima {4} supremo, ac ut inferiora (o)seu exteriora quae sunt remotiora ab illo, secus ac in sensu litterae {5}; sive dicas superiora et inferiora, sive interiora et exteriora, idem est, nam quod superius est, hoc interius est, et quod inferius est, hoc exterius est, n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325; (m)inde nunc patet quod per `dabis intestina (c)et crura super segmenta et [super] caput' significetur quod extrema et exteriora ordinanda sint sub interioribus ac intimis.(n) Quod altare fuerit repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum {6}, videatur n. 921, 2777, 2811, 9388, 9389, 9714, 9964, et quod ignis altaris sit Ipsius Divinus Amor, n. 6832. @1 d sit i sint intima$ @2 est supremum$ @3 seu$ @4 propiora$ @5 externo$ @6 i Divini amoris Ipsius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church