Arcana Coelestia (Elliott) n. 10052

Previous Number Next Number See English 

10052. `Et adolebis cum toto ariete altare': quod significet internum Divini Humani Domini unitum Divino Bono Divini Amoris Ipsius quod in Ipso, constat ex significatione `adolere' quod sit unire Divino Bono Divini Amoris, de qua sequitur, ex significatione `arietis' quod sit internum apud hominem, ita in (t)sensu supremo internum Divini Humani Domini, de qua n. 10,042, et ex significatione `altaris' quod sit (o)principale repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum Ipsius, de qua mox (o)supra n. 10,051 fin. [2] Sciendum est quod apud unumquemvis hominem sit internum et externum, quae ejus internus et externus homo vocantur, et quod cum regeneratur homo, regeneretur tam quoad internum quam quoad externum, et quod regeneratio sit conjunctio boni et veri in utroque; similiter in Domino quoad Humanum Ipsius; at de Humano Ipsius non dici potest quod regeneratum sit sed quod glorificatum, nam intimum Ipsius, quod apud hominem vocatur {1} anima ex patre, fuit ipsum Divinum, conceptus enim erat ex Jehovah; {2} ipsum Divinum est Divinum Bonum Divini Amoris; et quia Dominus cum Hoc univit Humanum Suum, ac sic etiam Humanum Suum Divinum fecit, ideo non dici potest quod Humanum Ipsius regeneratum sit sed glorificatum, nam glorificare est Divinum facere, (o)videatur mox infra n. 10,053; glorificatio interni hominis Ipsius, seu interni Humani Ipsius, describitur per repraesentativa in holocaustis ex arietibus et ex agnis. [3] Quod adolere altare cum toto ariete sit unire Divinum Bonum Divini Amoris eum interno Humani Ipsius, est quia altare erat repraesentativum Divini Humani Domini, ac ignis super altari, quo adolebatur holocaustum, significabat Divinum Bonum Divini Amoris, ut constare potest ex citatis mox supra n. 10,051 fin., et quia aries, qui holocaustum, et adolebatur, significat internum apud hominem, ita internum Humani Domini, n. 10,042. Ex his patet quod per `adolebis cum toto ariete altare in holocaustum' significetur internum Humani Domini unitum Divino Bono Divini Amoris Ipsius quod in Ipso. @1 dicitur$ @2 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church