Arcana Coelestia (Elliott) n. 10266

Previous Number Next Number See English 

10266. (s) Descriptum est in nunc praecedentibus per praeparationem olei unctionis Divinum Bonum Divini Amoris Domini in Divino Humano Ipsius, et in sensu respectivo bonum amoris apud hominem a Domino, nam quod in Verbo in supremo sensu dicitur de Domino, in respectivo etiam dicitur de homine, quoniam regeneratio hominis est imago glorificationis Humani Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688; inde patet quod praeparatio olei unctionis involvat etiam generationem et formationem boni amoris apud hominem a Domino; consequenter quod bonum amoris {1} formetur per vera Ecclesiae quae ex Verbo, primum externa, dein interiora magis et magis, secundum descriptionem in nunc praecedentibus imprimis n. 10,252, et quod sic primum externus homo, dein interior successive illis imbuatur. Sciendum est quod quo ordine bonum illud formatum est per vera a Domino, seu quo ordine exstiterat, eo etiam conservetur a Domino et subsistat, conservatio enim est perpetua formatio, sicut subsistentia est perpetua existentia; inde sequitur quod quali perceptione et affectione, et quo ordine, homo imbuit vera, tale ei bonum amoris sit; si affectio fuerit veri propter verum et propter bonum, absque affectione propter se et mundum, et si ordo fuerit ab extremis ad interiora per gradus, tunc bonum amoris est genuinum; si aliter, est spurium, aut non bonum; non refert, si in principio cum incipit formari homo, affectio veri sit etiam propter se et mundum, sed id exuendum est sicut crescit bonum per vera; et quoque homo deinceps purificatur ab illis jugiter, sicut alvus ab inutilibus. Qui credit quod homo donari possit bono amoris absque veris fidei et absque vita secundum illa, valde fallitur.(s) @1 i apud hominem generetur et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church