Arcana Coelestia (Elliott) n. 10267

Previous Number Next Number See English 

10267. `Oleum unctionis sanctitatis erit': quod significet repraesentativum Domini quoad Divinum Humanum, constat ex significatione `olei unctionis' quod sit repraesentativum Divini Boni Divini Amoris Domini, de qua n. 9954, 10,011, 10,019; hoc dicitur hic `oleum unctionis sanctitatis' ut intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, nam Hoc est ipsum sanctum in caelis; angeli {1}enim in caelis non aliud Divinum sciunt et agnoscunt quam Divinum Humanum Domini, nam de Hoc possunt cogitare, et Hoc possunt amare; de Divino autem, quod Pater vocatur, non cogitare possunt, ita nec Illud amare, quoniam est (x)incomprehensibile, secundum Domini verba, Non vocem Ipsius audiverunt usquam, nec speciem Ipsius viderunt, Joh. v 37;

{2} quod non videri potest et non audiri, nec intrare potest in aliquam cogitationis ideam, nec in aliquam amoris affectionem, objectivum accommodatum erit quod fide et amore comprehendendum. (s)Quod Divinum incomprehensibile, quod Pater vocatur, colatur una cum Dominus quoad Divinum Humanum colitur, constat etiam ex Ipsius Domini verbis, quod Ipse sit via, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, Joh. xiv 6, et quod Patrem nemo cognoscat nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, Matth. xi 27, et quod nemo viderit Patrem unquam, nisi Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, et Ille exponat, Joh. i 18; quapropter dicit Dominus, Venite ad Me, omnes, et Ego vos (x)refocillabo, Matth. xi 28.(s) Quod Divinum Humanum Domini sit omne in omnibus caeli, et quod sit ipsum sanctum ibi, videatur n. 9933, 9972, 10,067, 10,159, quod Dominus solus Sanctus, et quod omne sanctum sit ab Ipso, {3} n. 9229, 9479, 9680, 9818, 9820, 9956. @1 After caelis$ @2 i et$ @3 i videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church