Arcana Coelestia (Elliott) n. 10270

Previous Number Next Number See English 

10270. `Et mensam et omnia vasa ejus': quod significet in bono spirituali {1} ex caelesti, quod secundi caeli, (c)ac in bonis et veris ministrantibus, constat ex significatione `tentorii conventus extra velum, ubi mensa illa' quod sit caelum secundum, de qua n. 9457, 9481, 9485, ex significatione `mensae super qua panes facierum' quod sit bonum spirituale ex caelesti, `panes' enim significant bonum caeleste, n. 9545, et `mensa' super qua illi bonum spirituale, n. 9684, 9685, et ex significatione `vasorum ejus' quod sint cognitiones boni et veri caelestis, de qua n. 9544, ita bona et vera ministrantia, nam cognitiones ministrant. Quod sit bonum spirituale ex caelesti quod significatur per `mensam super qua panes facierum' est quia per tentorium conventus extra velum repraesentatum est caelum secundum, in quo bonum charitatis erga proximum regnat, quod bonum vocatur bonum spirituale, et hoc bonum tantum est bonum, quantum in eo est bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum; sunt enim tria genera bonorum quae faciunt tres caelos; est bonum amoris in Dominum, quod vocatur bonum caeleste, hoc facit intimum caelum; {2}est bonum charitatis erga proximum, quod vocatur bonum spirituale, {3}et facit secundum caelum; et est bonum fidei, quod vocatur bonum naturale spirituale, hoc facit ultimum caelum; in bonum caeleste, quod est intimi caeli, influit Dominus ex Divino Humano immediate; in bonum spirituale, quod est secundi caeli, influit Dominus ex Divino Humano, etiam mediate per bonum caeleste; et in bonum naturale spirituale, quod est ultimi caeli, influit Dominus ex Divino Humano, etiam iterum mediate; dicitur etiam mediate quoniam Dominus in bona horum caelorum non modo influit mediate sed etiam immediate, ut constare potest ex illis quae de influxu Divino {4}immediato et mediato in numeris citatis n. 9682 ostensa sunt. @1 i and d quod A, i quod IT cp n. 10,250$ @2 dein$ @3 hoc$ @4 multis in locis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church