Arcana Coelestia (Elliott) n. 10271

Previous Number Next Number See English 

10271. `Et candelabrum et vasa ejus': quod significet in vero spirituali, quod secundi caeli, ac in veris ministrantibus, constat ex significatione `candelabri' quod sit (x)repraesentativum Domini quoad verum spirituale, quod secundi caeli, de qua n. 9548, 9551, 9555, 9558, 9561, 9684, et ex significatione `vasorum ejus' quod sint vera scientifica, quae ministrantia, de qua n. 3068, 3079, 9572, 9724.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church