Arcana Coelestia (Elliott) n. 10727

Previous Number Next Number See English 

10727. {1} `Et congregavit Moscheh omnem coetum filiorum Israelis': quod significet omnia vera et bona Ecclesiae in complexu, constat ex significatione `coetus filiorum Israelis' quod sint omnia vera et bona Ecclesiae in complexu, de qua n. 7830, 7843; ita per `congregare {2}coetum illum' significatur recensitio omnium; in sequentibus enim recensentur omnia quae filii Israelis contulerunt ad faciendum tabernaculum cum omnibus inibi, tum altare holocausti, ut et vestes Aharonis et filiorum ejus, et per illa significantur omnia genera boni et veri ex quibus Ecclesia. @1 See p. ix preliminary note 1. A begins here.$ @2 d illum coetum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church