Arcana Coelestia (Elliott) n. 10728

Previous Number Next Number See English 

10728. `Et dixit ad illos, Haec verba quae praecepit Jehovah ad faciendum ea': quod significet instructionem de primario Ecclesiae ad quod omnia se referunt, constat ex significatione `dicere' quod (x)sit instructio, de qua in locis citatis n. (x)10,280, et ex significatione `verborum quae praecepit Jehovah ad faciendum' quod sit primarium verum quod omnino observandum; quod hoc significetur, est quia illa dicuntur de sabbato, quod omnium primarium repraesentativum erat, ita primarium verum ad quod omnia se referunt; nam repraesentativa Ecclesiae apud gentem Israeliticam fuerunt vera in ultimo ordinis; cum repraesentativis enim ita se habet: quae in natura apparent, in triplici ejus regno, sunt ultima ordinis Divini, terminantur enim in illis omnia caeli, quae spiritualia et caelestia vocantur; inde est quod Ecclesia repraesentativa instituta fuerit, ac talia mandata quae in ultimis prorsus repraesentarent caelum cum omnibus veris et bonis ibi,et quae repraesentabant erant formae ex talibus quae in natura, sicut tabernaculum cortinis circumductum, mensa inibi super qua panes facierum, candelabrum cum lucernis, altare super quo suffitus fiebant, {1} vestes Aharonis cum pectorali ex lapidibus pretiosis, praeter alia; quid talia repraesentaverunt in praecendentibus ostensum est. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church