Arcana Coelestia (Elliott) n. 1285

Previous Number Next Number See English 

1285. Quod 'fuit tota terra labium unum' significet quod ubivis una doctrina in communi, constat a significatione 'labii' in Verbo, de qua in mox sequentibus. In hoc versu et per pauca haec verba describitur status Ecclesiae Antiquae qualis fuerat, quod nempe una doctrina in genere; at in sequente versu describitur quomodo falsificari et adulterari coeptum; et dein usque ad vers. 9, quomodo prorsus perversa facta sit ut non amplius cultus internus. Agitur mox dein de altera Ecclesia Antiqua incepta ab Ebero; et tandem de tertia quae fuit initium Ecclesiae Judaicae; nam post diluvium tres Ecclesiae successive fuerunt. [2] Quod primam Antiquam Ecclesiam attinet, quod in illa, tametsi ita late per orbem diffusa, usque fuerit unum labium et una verba, hoc est, una doctrina in communi et in particulari, cum tamen cultus tam interni quam externi ubivis diversi, sicut ostensum in capite praecedente, ubi per unamquamvis gentem ibi nominatam significatum est doctrinale et rituale diversum, ita se res habet: in caelo sunt societates innumerabiles, et omnes variae, sed usque unum, nam omnes ut unum ducuntur a Domino, de quo videantur quae prius n. 457, 551, 684, 685, 690; et se habet sicut homo, in quo tametsi tot viscera, et tot viscerula intra viscera, organa et membra, quorum unum diversimode agit ac alterum, usque omnia et singula, ut unum, ab una anima reguntur: aut sicut corpus in quo virium et motuum activitates diversae, usque omnes ab unico cordis et unico pulmonis motu reguntur, et unum faciunt: quod haec ita unum agere possint exinde est quod in caelo sit unicus influxus, qui recipitur ab unoquovis secundum ejus genium, qui influxus est affectionum a Domino, Ipsius Misericordia et Vita; et tametsi influxus unicus est, usque omnia parent et sequuntur sicut unum; et hoc per amorem mutuum in quo sunt qui in caelo: [3] ita se habuit cum Ecclesia Antiqua prima tametsi tot cultus fuerunt interni et externi, in genere quot gentes, specie quot gentium familiae, et in particulari quot homines Ecclesia usque unum omnibus labium et una verba, hoc est, omnibus una doctrina in communi et particulari; una doctrina est cum omnibus amor mutuus seu charitas; amor mutuus et charitas facit ut unum sint, tametsi varia, nam ex variis unum facit, omnes quotcumque sunt, si vel myriadum myriades, si in charitate seu amore mutuo sunt, unum finem habent, nempe commune bonum, regnum Domini, Ipsum Dominum; varietates doctrinalium et cultuum sunt sic varietates sensuum et viscerum in homine, ut dictum, quae contribuunt ad perfectionem totius; Dominus enim tunc per charitatem diversimode secundum cujusvis genium influit et operatur, et sic disponit omnes et singulos in ordinem, ita in terra sicut in caelo, et 'fit tunc Domini voluntas,' ut Dominus Ipse docet, 'in terris sicut in caelis.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church