Arcana Coelestia (Elliott) n. 1286

Previous Number Next Number See English 

1286. Quod 'labium' sit doctrina, constat ab his locis in Verbo: apud Esaiam, Seraphim clamabant, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Jehovah Zebaoth;... dixit propheta, Vae mihi, excisus sum, qui vir immundus labiis ego, et in medio populi immundi labiis e habitans, quia Regem Jehovam Zebaoth viderunt oculi mei: volavit ad me unus de seraphim,... tetigit os meum, et dixit, Ecce tetigit hic super labia tua, et recedit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur, vi 3, 5-7;

'labia' pro interioribus hominis, ita pro cultu interno ex quo adorat quod hic repraesentatum apud prophetam; 'quod tacta sint ejus labia' et sic 'recesserit iniquitas et expiatum peccatum,' quisque videre potest quod repraesentatio fuerit interiorum quae per 'labia' significant' quae sunt illa quae charitatis et ejus doctrinae: apud eundem, [2] Jehovah percutiet terram virga oris Sui, et spiritu labiorum Suorum occidet impium, xi 4;

in sensu interno est, non quod Jehovah percutiat virga oris et spiritu labiorum occidat impium, sed quod impius sic sibi faciat; 'spiritus labiorum' est doctrina, quae apud impiam falsa: apud eundem, Creans proventum labiorum, pacem, pacem longinquo et propinquo;... et sano illum, lvii 19;

'proventus labiorum' pro doctrina: apud Ezechielem, [3] Fili hominis, abi, veni ad domum Israelis, et loquaris verba Mea ad eos, non ad populum profundos labio, et graves lingua tu missus, ad domum Israelis; non ad populos multos profundos labio, et graves lingua, quorum non audias verba. Nonne si ad hos misero te, illi auscultarent tibi? et domus Israelis non volunt auscultare tibi, quia non volunt auscultare Mihi, nam tota domus Israelis obfirmati fronte, et duri corde illi, iii 4-7;

'profundi labio' de gentibus quae tametsi in falsitate doctrinae, usque in charitate; de quibus ideo praedicatur 'auscultare,' at qui non in charitate, dicuntur 'obfirmati fronte et duri corde': [4] apud Zephaniam, Convertar ad populum labio perspicuo, ut invocent omnes ii nomen Jehovae, ad serviendam Ipsi humero uno, iii 9;

'labium perspicuum' manifeste pro doctrina: apud Malachiam, Lex veritatis fuit in ore Ipsius, et perversitas non inventa in labiis Ipsius:... nam labia sacerdotis custodient scientiam et legem quaerent ex ore illius, quia angelus Jehovae Zebaoth' ille, ii 6, 7;

de Levi, per quem repraesentatur Dominus; 'labia' pro doctrina ex charitate: apud Davidem, Qui dicunt, Lingua nostra praevalebimus, labia nostra nobiscum, Ps. xii 5 [A.V. 4];

'labia' pro falsis: apud eundem, Sicut adipe et pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum, Ps. lxiii 6 [A.V. 5]:

apud Esaiam, In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labio Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, xix 18;

'labium' pro doctrina.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church