Arcana Coelestia (Elliott) n. 1564

Previous Number Next Number See English 

1564. 'Fuit grex et armentum et tentoria': quod significet illa quibus externus homo abundat, constare potest a significatione 'gregis, armenti et tentoriorum,' de quibus mox intra; hic significant possessiones externi hominis; nam per 'Lotum,' ut dictum, repraesentatur Domini externus homo: sunt bina apud externum hominem, nempe quae concordare possunt cum interno, et quae non concordare; per 'gregem, armentum, et tentoria' hic significantur illa quae non concordare possunt, ut constat ex illis quae sequuntur, Et fuit lis inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores pecoris Loti, vers. 7.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church