Arcana Coelestia (Elliott) n. 1565

Previous Number Next Number See English 

1565. Quod 'grex et armentum' sint possessiones externi hominis, constare potest a significatione 'gregis et armenti' quod sint bona, de qua n. 343 et 415; sed hic quod sint illa quae separanda, ita non bona, quia praedicantur de 'Loto qui separabatur ab Abramo': quod grex et armentum etiam sint non bona, constare potest ab his in Verbo locis, apud Zephaniam, Perdere faciam in te, ut sine habitatore, et erit tractus maris habitacula effossionis [pastorum], et caulae gregis, ii (x)5, 6:

apud Jeremiam, Dispergam in te pastorem et gregem, et dispergam in te agricolam et jugalem ejus, ii 23:

apud eundem, Ascendite ad Arabiam, et devastate filios orientis; tentoria eorum, et greges eorum sument, xlix 28, 29.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church