Arcana Coelestia (Elliott) n. 1641

Previous Number Next Number See English 

1641. Spiritus in altera vita inter se colloquuntur, sicut homines in terra; et qui boni sunt, cum omni familiaritate amicitiae et amoris, quod multoties audivi, et hoc loquela sua, qua exprimunt plura minuto quam homo potest intra horam temporis, nam loquela eorum est, ut dictum, universalis omnium linguarum, per ideas, primitivas vocum; loquuntur de rebus ita acute et perspicaciter, per tot series rationum consequentium ordine et persuadentium ut si homo sciret, obstupesceret; persuasionem et affectionem adjungunt, et sic animant; [2] etiam quandoque simul per repraesentationes ad visum, ita ad vivum; ut pro exemplo, si loquela de pudore, num dari queat absque reverentia; apud hominem hoc discuti nequit nisi per multa ratiocinia ab argumentis et exemplis, et usque manet in dubio; at apud spiritum intra minutum per status affectionis pudoris variatos ordine, tum reverentiae, et sic per convenientias et disconvenientias perceptas, et simul perspectas in repraesentativis adjunctis loquelae, ex quibus ilico percipiunt conclusum, ita ex se fluens ex dissensibus sic in consensum redactis; similiter in omnibus reliquis: in hanc facultatem veniunt animae statim post mortem: nec tunc plus amant boni spiritus quam instruere novitios et ignaros. [3] Ipsi spiritus non sciunt quod inter se loquantur tam praestante loquela, et instructi tam excellente dote, nisi illis datur a Domino reflectere super id, nam loquela illa est illis naturalis et tunc insita; se habet hoc, sicut cum homine, cum animum tenet in sensu rerum, non in vocibus et loquela, quod absque reflexione, quandoque nec sciat qua loquela loquitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church