Arcana Coelestia (Elliott) n. 1642

Previous Number Next Number See English 

1642. Haec nunc est loquela spirituum, sed loquela spirituum angelicorum adhuc universalior et perfectior est; et loquela angelorum adhuc universalior et perfectior; nam tres caeli sunt, ut prius dictum; primum est ubi spiritus boni, secundum ubi spiritus angelici, et tertium ubi angeli; perfectiones ascendunt ita sicut exteriora se habent ad interiora, paene, ut ex comparatione sciatur, sicut auditus se habet ad virum, et visus ad cogitationem; nam quod per loquelam haurire potest auditus per horam, hoc potest coram visu sisti intra minutum, sicut, pro exemplo, prospectus campestrium, palatiorum, et urbium; et quod videri potest oculo per plures horas, hoc potest cogitatione comprehendi intra minutum; in tali ratione se habet loquela spirituum ad loquelam spirituum angelicorum, et loquela horum ad loquelam angelorum; spiritus enim angelici una idea loquelae aut cogitationis plus distincte comprehendunt quam spiritus per aliquot mille; et angeli similiter respective ad spiritus angelicos. Quid tunc apud Dominum, a Quo omnis vita affectionis, cogitationis et loquelae, et Qui solus est Sermo et Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church