Arcana Coelestia (Elliott) n. 1666

Previous Number Next Number See English 

1666. Quod 'omnes congregati sunt ad vallem Siddim' significet quod in immundis cupiditatum essent, constare potest a significatione 'vallis Siddim,' de qua infra vers. 10, 'quod vallis Siddim putei putei bituminis,' seu quod plena puteis bituminis esset, per quos significantur spurca et immunda cupiditatem, n. 1299; similiter ex eo quod per 'Sodomam, Amoram, Admam et Zeboiim' significatae sint cupiditates mali et persuasiones falsi, quae in se immundae sunt: quod immundae sint, cuivis intra Ecclesiam constare potest; etiam actualiter hoc constat in altera vita; spiritus tales nihil potius cupiunt quam in stagneis caenosis et excrementitiis degere, sic ut natura illorum talia secum ferat; immunda talia ex illis ad sensum exhalant cum ad sphaeram bonorum spirituum appropinquant, imprimis quando bonos infestare cupiunt, hoc est, congregari ad impugnandum illos; ex his patet quid vallis Siddim. [2] 'Haec mare salis': quod significet turpia falsitatum inde, constare potest a significatione 'maris salis,' quod quasi idem est cum valle Siddim, nam dicitur 'vallis Siddim, haec mare salis,' sed adjectum est hoc ideo quia mare salis significat falsitates quae ex cupiditatibus prorumpunt; nusquam enim aliqua cupiditas est quae non producit falsitates; vita cupiditatum assimilari potest igni carbonario, falsitates lumini obscuro inde; sicut ignis nusquam potes esse sine lumine, ita nec cupiditas absque falsitate; omnis cupiditas est amoris cujusdam foedi, nam cupitur quod amatur, inde vocatur cupiditas, inque ipsa cupiditate est continuam amoris istius; quicquid favet aut assentitur amori isti seu cupiditati, hoc vocatur falsitas inde patet cur 'mare salis' adjectum hic sit valli Siddim. [3] Quia cupiditate et falsitates sunt quae vastant hominem, hoc est, deprivant omni vita amoris boni et affectione veri, vastatio describitur passim per salsuginosum, sicut apud Jeremiam, Qui ponit carnem brachium suum,... erit sicut virgultum nudatum in solitudine, et non videbit cum venit bonum, e habitabit exustis locis in deserto, terra salsuginosa, et non habitatur, xvii 5 [6]:

apud Ezechielem, Caenosa ejus, et paludes ejus, et non sanantur, in salem dabuntur, xlvii 11:

apud Davidem, Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum in siccitatem, terram fructus in salsuginosam, ob malitiam habitantium in ea, Ps. cvii 33, 34:

apud Zephaniam, Moab sicut Sodoma erit, et filii Ammonis sicut Amore locus derelictus urticae, et fovea salis, ac desolatio in aeternum, ii 9:

apud Mosen, [4] Sulphur erit et sal, combustio tota terra, non seretur, et non germinabit, nec ascendet in ea ulla herba, juxta eversionem Sodomae et Amorae, Admae et Zeboiim, Deut. xxix 22;

'sulphur et sal, combustio tota terra' pro vastatis bonis et veris, 'sulphur' pro vastatione boni, 'sal' pro vastatione veri; aestuosum enim et salsuginosum ita destruunt terram et terrae producta, sicut cupiditas destruit bona, et falsitas vera: quia 'sal' vastationem significabat, etiam solitum erat urbes quas destruxerunt, ne reaedificarentur, 'conserere sale,' ut Jud. ix 45. Sal etiam in contrario sensu accipitur, significans id quod fertilitatem dat, et quod quasi saporem.

1666a. Vers. 4. Duodecim annis serviverunt Kedorlaomero, et tertio decimo anno rebellarunt. 'Duodecim annis serviverunt Kedorlaomero' significant quod mala et falsa non apparuerint in pueritia sed quod serviverint bonis et veris apparentibus: 'et tertio decimo anno rebellarunt' significant principium tentationum in pueritia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church