Arcana Coelestia (Elliott) n. 1667

Previous Number Next Number See English 

1667. Quod 'duodecim annis serviverunt Kedorlaomero' significent quod mala et falsa non apparuerint in pueritia sed quod serviverint bonis et veris apparentibus, constat ex repraesentatione et significatione 'Kedorlaomeri,' tum ex illorum qui serviverunt, de quibus supra vers. 1, ut et ex significatione 'duodecim.' Kedorlaomer cum illis qui nominantur supra vers. 2, significat bona et vera apparentia apud Dominum, ita Externum Hominem quoad illa, hic Kedorlaomer in complexu pro omnibus qui nominantur vers. 2, ut quoque ex sequentibus constat, tum ex eo quod fuerit rex Elami, de cujus significatione prius actum est, nempe quod sit fides ex charitate, hic ideo verum et bonum, nam fides et quae fidei, non sunt nisi vera, et charitas et quae charitatis, sunt bona; [2] hic autem bona infantiae, quae tametsi bona apparent, non sunt bona quamdiu hereditarium malum illa contaminat; est ex amore sui et ex amore mundi quod inhaeret et adhaeret; quicquid est amoris sui et amoris mundi apparet tunc sicut bonum, sed non est bonum, at usque bonum dicendum, quamdiu est apud infantem seu puerum qui adhuc nescit quid vere bonum; ignorantia excusat, et innocentia facit ut sicut bonum appareat; sed aliter se res habet cum instructus est homo, et novit quid bonum et malum; tale bonum et verum quale apud puerum antequam instinctus, significatur per 'Kedorlaomerum.' [3] Quod 'serviverunt duodecim annis' significat omne tempus quamdiu tale bonum et verum est, nam 'duodecim' significant in sensu interno omnia quae sunt fidei charitatis, seu fidei ex charitate, similiter ac Elam, Gen. x 22, et quamdiu bonum et verum tale est apud hominem, sive sit in ejus pueritia, sive in reliqua ejus aetate, mala et falsa nihil possunt efficere, hoc est, mali spiritus non hiscunt aliquid facere aut inferre aliquod malum; sicut satis manifestum est apud infantes, pueros probos, et simplices corde, apud quos tametsi spiritus mali, seu ex turba diabolica pessimi, adforent, usque ne hilum possent efficere sed sunt subjugati, quod hic significatur per quod 'duodecim annis serviverint Kedorlaomero'; [4] causa quod tunc subjugati sint et serviant, est quod homo nondum acquisiverit sibi sphaeram cupiditatum et falsitatum; non enim operari licet malis spiritibus et geniis nisi in illa quae homo sibi actualiter comparavit, non in illa quae ex hereditario sunt; quare antequam homo comparat sibi tales sphaeras, mali spiritus serviunt; sed ut primum comparat, illi apud eum se infundunt et dominari conantur, nam tunc in ipsamet sua sphaera sunt, et ibi jucundum quoddam seu ipsam suam vitam, inveniunt; 'ubi cadaver ibi aquilae.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church