Arcana Coelestia (Elliott) n. 1940

Previous Number Next Number See English 

1940. `Multiplicando multiplicabo semen tuum': quod significet fructificationem rationalis hominis cum se sub potestate interioris hominis adjuncti bono submittit, constat ex significatione `seminis' quod sit amor et fides, de qua prius n. 1025, 1447, 1610; hic autem significatur per `multiplicare semen' fructificatio caelestium amoris in rationali quando rationale se submiserit Vero Interiori seu Divino: `multiplicatio' praedicatur de veris, at `fructificatio' de bonis, ut constat ab illis quae dicta et ostensa sunt prius n. 43, 55, 913, 983; sed quia agitur de Domino, per `multiplicationem' significatur fructificatio, quia omne verum in Rationali Ipsius factum bonum, ita Divinum, quod hic praedicatur: aliter in homine cujus rationale ex vero aut affectione veri a Domino formatur, illa affectio est ejus bonum ex quo agit. [2] Ut sciatur quomodo se habet multiplicatio et fructificatio apud hominem in ejus rationali, non intelligi potest nisi sciatur quomodo se habet cum influxu, de quo haec in genere: apud unumquemvis hominem est internus homo, est rationalis qui medius, et externus, ut prius dictum; internus homo est qui intimum ejus est ex quo est homo et per quem distinguitur a brutis animalibus quae tale intimum non habent, estque ille quasi porta aut introitus Domini, hoc est, caelestium et spiritualium Domini, in hominem; quid ibi peragitur, non capi potest ab homine quia est supra omne ejus rationale ex quo cogitat; huic intimo seu interno homini subjectum est rationale, quod apparet ut hominis proprium; in hoc influunt per internum illum hominem caelestia amoris et fidei a Domino; et per rationale hoc in scientifica quae sunt externi hominis; sed quae influunt, recipiuntur secundum statum cujusvis; [3] nisi rationale se submittat bonis et veris Domini, tunc quae influunt, rationale hoc vel suffocat, vel rejicit, vel pervertit, et adhuc magis cum influunt in scientifica sensualia memoriae; haec sunt, quod `semen vel cadat in viam, vel super petrosum, vel inter spinas,' sicut Dominus docet Matth. xiii 3-7; Marc. iv 3-7; Luc. viii 5-7; at cum rationale se submittit, et credit Domino, hoc est, Verbo Ipsius, tunc est rationale sicut `humus seu terra bona, in quam cadit semen, et multum fructum fert.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church